Jump to content

Hildegarda (Caroli Magni uxor)

E Vicipaedia
Excerptum e chronica monasterii Kempten anno 1499: Hildegarda ad dextram una cum Carolo Magno picta est.

Hildegarda (circa annum 758 nata; mortua in Diedenhofen die 30 Aprilis 783) fuit imperatoris Caroli Magni secunda (aut tertia si concubina Himiltruda enumeratur) uxor. Hildegarda ex gente Sueborum ducta filia Geroldi comitis erat. Ex ea Carolus Magnus multos liberos genuit. Tres filios, Carolus, Karlomannus (ab anno 781 Pippinus nuncupatus), et Hludovicus, atque tres filias, nominibus Hruodtrudis (Rotrudis), Berhta (Berta), et Gisla (Gisela). Tres liberi eius nominibus Adalhaidis, Hlotharius et Hildegardis in albis iam de hac luce migraverunt.

Rorico ex filia maior Rotrude filium nomine Hludovicum genuit.

Angilbertus primicerius palatii et minister Karoli Magni ex secunda filia nomine Berta duos filios genuit, quorum nomina fuerunt Hartnidus et Nithardus.

Post Hildegardae mortem Carolus Fastradam in matrimonium duxit.

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!