Hippolyta
Hippolyta (Graece Ἱππολύτη) in mythologia Graeca "fuit regina Amazonum, quam Hercules proelio superatam Theseo uxorem dedit, cui Hippolytum peperit."[1] Hyginus eam filiam Martis et Otrerae cuiusdam reginae fuisse dicit [2].
De zona Hippolytae
[recensere | fontem recensere]Fuit Herculis nonum labor zona Hippolytae potiri, quod sic in libro notissimo ad pueros docendos narratur:
Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Postquam in fines Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat[, . . .] reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit. [. . .] Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen [. . .] tanta commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem peterent. Multae autem[, . . .] dum fugiunt captae sunt, in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules [. . .] postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit."[3]
In cultura populari
[recensere | fontem recensere]Hippolyta regina Amazonum, quae insulam Themiscyram (sive Paradisiacam Insulam) incolunt, mater Dianaeque, i. e. Mulieris Mirabilis, est in libris nubeculatis a societate DC comics editis.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Diodorus Siculus, libro secundo Bibliothecae Historicae cap.46
- Isocratesː Panathenaicus 193
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulo 41.7
- Plutarchus, "Theseus" in Vitis Parallelis cap. 27