Jump to content

Hippostratus Oxythemidis filius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Hippostratus (Graece Ἱππόστρατος), qui si genealogia recte elucidatur fuit Oxythemidis filius, fuit anno 315 a.C.n. Antigoni Monophthalmi sectator. Eo anno, Pithone iussu Antigoni revocato et interfecto, Hippostratus munus suscepit ducis exercituum satrapiarum superiorum. Mox autem a sectatoribus Pithonis devictus est et fortasse in proelio interfectus; nihil maius de eo scitur. An filius huius fuerit Oxythemis Larissaeus non liquet.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • H. Bengtson, Die Strategie in der hellenistischen Zeit (2a ed. 2 voll. Monaci, 1964) vol. 1 pp. 181-183
  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 54, p. 393
  • W. Otto in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • L. Schober, Untersuchungen zur Geschichte Babyloniens und der Oberen Satrapien von 323-303 v. Chr. (Francofurti, 1981) pp. 85, 89-90


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.