Jump to content

Historia oeconomica

E Vicipaedia

Historia oeconomica est oeconomiae cognitio ac studium quod in consiliorum vicissitudinibus et institutionum mutationibus in praeterito tempore factis versatur. Hoc quidem memoria retinendum est, in historia oeconomica de hominibus agi. Itaque in historia oeconomica inspici dicimus, quomodo homines sua desideria materialia variis temporibus satisfacere contenderint. In hoc opere proderit investigatori et historicarum et oeconomicarum methodorum usus. Oeconomicis enim utitur theoriis, ut quaestiones analyticas ponere ac res ad summam pertinentes conligere possit. Historicus autem debet methodos fontesque actorum temporum cognosse ac criticam fontium adhibere. Qui igitur historiae oeconomicae cognoscendae incumbit, regularitates et generalitates incrementi processusque oeconomici inquirere solet. Etiam demonstrare conatur, quae significantia oeconomica insint in indiciis statisticis, quae aut ipse collegerit aut ex praesentibus indicibus congesserit. Historia oeconomica his duabus rationibus describi solet: sunt qui eam putent aut disciplinam autonomam esse aut partem historiae; alii autem historiam oeconomicam arbitrantur partem oeconomicae esse.

In historia oeconomica omnino de historia universa hominis a praeteritis ad aetatem nostram agitur, sed exceptis paucis, ut Carolo Polanyi,[1] plurimi historici in oeconomiam mercatus cum industrializatione coniunctam incumbunt. Conantur enim non solum causas inquirere industrializationis ac consecutae prosperitatis oeconomicae sed etiam civitatis intellegere constitutionem eiusque transmutationem. Saepe investigatores suae cuiusque patriae historiam oeconomicam inspiciunt eamque cum aliarum terrarum re oeconomica comparant.

  1. Polanyi 1957a,b; Polanyi & Pearson 1977 (opus postumum).

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ahrens, Gerhard (1986) Krisenmanagement 1857: Staat und Kaufmannschaft in Hamburg während der 1. Weltwirtschaftskrise. Verein für Hamburgische Geschichte.
  • Ashton (1948) The Industrial Revolution (1760–1830). Oxford University Press.
  • Hobsbawm (1997) On history. Weidenfeld & Nicolson.
  • Kuisma, Markku (2013) Yksinkertaisuuden ylistys: Rahan, vallan ja johtamisen merkillinen maailma [Laudatio simplicitatis: Mundus mirus pecuniae, potentiae et administrationis']. Siltala.
  • North, Douglass C. (2005) Understanding the Process of Economic Change. Princeton University Press.
  • Perelman, Michael (2006) Railroading Economics: The Creation of the Free Market Mythology. Monthly Review Press.
  • Piketty, Thomas (2013) Le Capital au XXIe siècle. Le Seuil.
  • Polanyi, Karl (1957a) Marketless Trading in Hammurabi's Time, apud Polanyi, Karl; Arensberg, Condrad M. & Pearson, Harry W. (edd.), Trade and Markets in the Early Empires, 12-26. Free Press.
  • Polanyi, Karl (1957b) Aristotle Discovers The Economy, apud Polanyi, Karl; Arensberg, Condrad M. & Pearson, Harry W. (edd.), Trade and Markets in the Early Empires, 64-96. Free Press.
  • Polanyi, Karl & Pearson, Harry W. (1977) The Livelihood of Man. Academic Press.
  • Toynbee, Arnold (1884) Lectures on The Industrial Revolution in England- Rivington's.