Howelus Bonus
Appearance
Howelus Bonus,[1] Cadelli filius (Cambrice: Hywel Dda et Hywel ap Cadell; natus c. 880 - obiit 950) fuit rex Demetiae, e stirpe Rodri Magni, qui magnas partes Cambriae rexit.
Post mortem patris et fratris anno 920, Howelus regna Keredigeaun et Seisyllwg accepit, et cum regnis tribus novum titulum Dextralium Britonum (Cambrice: Deheubarth) instituit. Anno 942, rex Norwalliae iugulatus est in proelio contra Saxones, et Howelus sibi cepit regna tam Norwalliae quam Poysiae. Ita fuit Howelus rex maximae partis Cambriae et sibi titulavit rex Britonum. Howelo mortuo, regnum divisum est inter filios.
Howelus notus est ob corpus legum, quod fuit in Cambria usque ad impositionem legum Anglicarum Henrico VIII regnante.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ (p. 1068 apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- C. E. Blunt, "The Cabinet of the Marquess of Ailesbury and the Penny of Hywel Dda" in British Numismatic Journal vol. 52 (1982) pp. 117-122
- P. W. P. Carlyon-Britton, "The Saxon, Norman and Plantagenet Coinage of Wales" in British Numismatic Journal vol. 2 (1905) pp. 31-56