Hydarnes
Hydarnes (Persiceː Vidarna), filius Bagabigna, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. die 29 septembris magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.
De rebus gestis
[recensere | fontem recensere]Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Hydarnes a Dario exercitui praepositus est quem adversus regem Medorum Phraortem misit, qui e stirpe Cyaxaris sese iactabat esse Dariique imperium aspernabatur. Hydarnes victoriam die 12 Ianuarii 521 a.C.n. ad vicum Maruš rettulit, ut in inscriptione Behistunia narratur[1].
Ex tabellis Persipolitanis anno 499 a.C.n. satrapen Mediae et Armeniae adhuc fuisse apparet. Nec plura de eo accepimus.
De posteris eius
[recensere | fontem recensere]Duo filii nobis noti suntː Hydarnes Minor qui anno 490 a.C.n. Xerxe regnante Immortalibus praeerat [2], hoc est cohorti praetorianae Persicae et Sisamnes qui satrapes Ariae fuit[3]. Satrapes Tissaphernes qui Decem milia in insidias adlexit erat filius nepotis Hydarnis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ II.24-25
- ↑ Polyhymnia 83.
- ↑ Polyhymnia 66.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Inscriptio Behistunia II.24-25 et IV.68 Textus Anglice versus apud Livium.org
- Herodotus, Thalia 70-87
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Josef Wiesehöfer, Der Aufstand Gaumātas und die Anfänge Dareios' I. Bonn, Habelt Verlag, 1978, ISBN 3-7749-1477-X Recensio critica