INRI
Appearance
I.N.R.I. est abbreviatio quae Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum significat et a Pontio Pilato supra Iesum crucificatum posita est, sicut in evangelio secundum Ioannem (cap. 19) iuxta Vulgatam Versionem legitur:
- Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem.
- Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum.
Cum autem Iudaei hoc legerint ipsi non hanc sententiam delectaverunt:
- Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum:
- Noli scribere: Rex Iudaeorum,
- sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum.
Tunc, Pontius Pilatus illis responsum sic dedit:
- Quod scripsi, scripsi.
Notandum est hanc sententiam esse claram et saepe dici si quis mutare non vult quod iam factum est.
Multi autem, qui Lapicidae (anglice: Masons) appellantur, hanc abbreviationem sic legunt: Igne Natura Renovatur Integra.