Jump to content

Iacobus Fenimore Cooper

E Vicipaedia
Effigies in vestimentis navalibus, a Ioanne Wesley Jarvis picta (1822).
Photographema a Mathaeo Brady factum, 1850.

Iacobus Fenimore Cooper (15 Septembris 178914 Septembris 1851) fuit fecundus Civitatum Foederatarum scriptor saeculi undevicensimi ineuntis. Eius mythistoriae romanticae de finibus patriae et vita indigenarum primis temporibus Americis tractantes unicum litterarum genus creaverunt. Maximam vitae partem Cooperstown Novi Eboraci degit, in vico a Gulielmo patre constituto. Cooper se vivo fuit sectator Ecclesiae Episcopalis, cui senex non pauca donavit.[1] Tres annos Universitatem Yalensem frequentavit, ubi sodalis fuit Societatis Linonianae, sed ob malas artes expulsus est.[2] Ante cursum scriptoris coeperat, nauta mediae navis in Classi Civitatum Foederatarum meruit, quod multas suas mythistorias et alia scripta magnopere movit. Potissimum memoria tenetur scriptor mythistoriarum qui scripsit multas fabulas maritimas et mythistorias historicas Leatherstocking Tales ('Fabulae tibialium scorteorum') appellatas. Apud navales rerum gestarum scriptores, opera Cooperana de prima Classi Civitatum Foederatarum bene accepta sunt, sed eius aequales aliquando ea reprehenderunt. Inter opera notissimum est The Last of the Mohicans ('Ultimus Mohicanus'), mythistoria romantica, saepe eius magnum opus aestimatum.[3]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • 1821: The Spy (Explorator)
  • 1823: The Pioneers (Praecursores)
  • 1826: The Last of the Mohicans (Ultimus Mohicanorum)
  • 1827: The Prairie (Prata)
  • 1827: The Red Rover (Pirata ruber)
  • 1840: The Pathfinder (Viae inventor)
  • 1841: The Deerslayer (Interfector cervorum)
  1. Phillips 1913: 6–7.
  2. Lounsbury 1883:7–8.
  3. Hale 1896:657

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Excursions in Italy, 1838

Fontes primarii

[recensere | fontem recensere]
  • Cooper, James Fenimore. 1846. Url1 Lives of Distinguished American Naval Officers. Philadelphiae: Carey and Hart. OCLC 620356.
  •     (1853). Old Ironsides. G.P. Putnam, 1853. p. 49  Url
  •     (1856). History of the navy of the United States of America. Novi Eboraci: Stringer & Townsend. p. 508  Url

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •