Iacobus Grimm
![Iacobus Grimm: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/93/Jacob_Grimm_Friedlaender.png/150px-Jacob_Grimm_Friedlaender.png)
Obitus: 20 Septembris 1863; Berolinum
Patria: Electorate of Hesse, Regnum Borussiae
Nomen nativum: Jacob Ludwig Karl Grimm
Familia
Coniunx: no value
Memoria
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Grimm.jpg/220px-Grimm.jpg)
Iacobus Ludovicus Carolus Grimm (vulgo: Jakob Ludwig Karl seu Carl Grimm) fuit Germanicus linguarum peritus et iurisdoctus. Conditor philologiae Germanicae atque Germanicae rerum antiquarum scientia putatur.
Vita[recensere | fontem recensere]
Die 12 Decembris 1837 - Iacobus Grimm et sex alii professores Universitatis Goettingensis (erant Gulielmus Eduardus Albrecht, Fridericus Christopherus Dahlmann, Henricus Ewald, Georgius Gottfriedus Gervinus, Gulielmus Grimm atque Gulielmus Eduardus Weber) a rege novo Ernesto Augusto magistratu dimissi sunt, quod constitutionem Regni Hannoverani contra regem defenderant. Dahlmann, Iacobus Grimm atque Gervinus etiam e patria expulsi sunt.
Curriculum vitae et opera arte cum fratre Gulielmo Grimm coniuncta sunt. Quamobrem saepenumero de fratribus Grimm usitatum est loqui.