Iacobus Iustus
Iacobus Iustus, in Novo Testamento "Iacobus frater Domini" (i.e. frater Iesu) appellatus, inter primores primae communitatis Hierosolymitanae fuit.
"Frater Domini"
[recensere | fontem recensere]Iacobus in Mc 6,3 et Mt 13,55 primus in serie quattuor "fratrum" Iesu nominatur, ex quo coniectari potest eum maiorem natum eorum fuisse. Diu disputatum est, num "fratres" "germanos" signficaret an "propinquos". Exegesis Catholica et ambiguitatem verbi Aramaici sive Graeci revocari solebat et illam Mariam, cuius in Mc 16,1 mentio fit quaeque a Maria, matre Iesu dinstinguenda est, cum filiis Iacobo et Iose (in Mc 15,40 nominatis) proposuit: Hos filios eius duos e "fratribus" (Mc 6,4) eorundem nominum esse, sive fratres ex noverca susceptos sive cognatos Iesu.
Maxima pars exegetarum hodie Iacobum germanum Iesu fuisse arbitrantur. Itaque "frater Domini" ab Iacobo Parvo et ab Iacobo Minore distinguendus esse videtur.
Vita
[recensere | fontem recensere]De primis Iacobi annis paulum notum est. In Mc 3,21.31–35 et Ioh 7,1–10 de fratribus Iesu dicitur eos in Iesu missione non credidisse. Secundum 1 Cor 15,7 coniectari solet Iacobum post Christi resurrectionem discipulum factum esse. In Act 1,14 fratres Iesu una cum fidelibus inveniuntur et Paulus, ubi anno 35 primo Hierosolyma profectus est, prater Petrum etiam Iacobo occurrit (Gal 1,19).
Quamquam ei una cum Petro, Maria Magdalena Pauloque secundum 1 Cor 15,7 revelatio particulis obtigit, in prima communitate Hierosolymitana inter primores non erat.
Demum, cum rege Herode Agrippa I anno 42 Iacobus Maior necatus esset et Petrus Hierosolymis efugisset, Iacobus Iustus gubernationem communitatis suscepit. Et mandatum Petri in Act 12,17[1] et ea, quae de Conventu Apostolorum (anno 48) narratur Iacobum inter duces communitatis esse demonstrat. Paulus eum in Gal 2,9 praeter Petrum et Ioannem "columnam" communitatis Hierosolymitanae vocat[2], in Act 15,13 auctoritatem suam in disputatione interponit. Veri simile est, postquam Petrus circa annum 49/50 Antiochiam discessit, eum solum ducem communitatis fuisse: Paulus anno 58 Hierosolyma profectus Iacobo presbyteris praesentibus "collectam" (1 Cor 16,1) sive "communionem" (Ro 15,22) communitatum suarum tradidit (Act 21,18).
Sub annum 62 Annas Minor, sacerdos summus factionis Sadducaeorum, Synedrium convocavit, quod (secundum Flavium Iosephum) Iacobum cum aliis legis violatae accusaret et eos ad mortem lapidationis damnaret. Summum supplicium mactatum est, etsi Pharisaei Synedrii intercesserunt et postea a procuratore Romano Lucceio Albino impetraverunt, ut Annas munere solveretur. Cum anno 62 Albinus Porcio Festo procurator Iudaeae succederet et Albinus Annam missum faceret, Annas, ut putatur, tempore vacuitatis sibi contra legem ius poenae capitis vindicaverat.
Successor Iacobi Hierosolymis secundum Eusebium[3] erat Simeon, Cleopas[4] filius et propinquus Iesu.
Protevangelium Iacobi liber apocryphus Iacobo adscriptum est.