Iacobus Theodorus Tabernaemontanus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Theodorus, qui se saepe Tabernaemontanus cognominavit (Tabernae Montanae(de) natus anno circiter 1522, mortuus Heidelbergae mense Augusto 1590) fuit herbarius et medicus Germanus. Medicinae apud universitates Patavinam et Montispessulanensem studuit, hic discipulus Rondeletii, mox autem familiaris et discipulus Hieronymi Tragi. Apothecarius Vissemburgensis, medicus municipalis Wormatiae, medicus privatus Philippi II(de) comitis Nassoviae necnon Marquarti episcopi Spirensis meruit. Tardius alumnus universitatis Heidelbergensis factus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1553 : Gewisse Practick Editio 1564 editio 1582
- 1581 : Neuw Wasserschatz. Francofurti ad Moenum Textus[nexus deficit]
- 1581 : Regiment und kurtzer Bericht ... Textus Editio 1582
- 1582 : Ein new Artzney Buch. Newstadt an der Hardt Textus
- 1588-1591 : Neuw Kreuterbuch. Francofurti ad Moenum Textus
- 1590 : Eicones plantarum seu stirpium. Francofurti ad Moenum (imagines ex opere 1588/1591 separatim editae) Textus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Theodorum Tabernaemontanum spectant (Tabernaemontanus, Jacobus Tabernaemontanus). |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |