Jump to content

Iaroslaus Hašek

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Iaroslaus Hašek
Res apud Vicidata repertae:
Iaroslaus Hašek: imago
Iaroslaus Hašek: imago
Iaroslaus Hašek: subscriptio
Iaroslaus Hašek: subscriptio
Nativitas: 30 Aprilis 1883; Praga
Obitus: 3 Ianuarii 1923; Lipnice nad Sázavou
Patria: Regnum Bohemiae, Cechoslovacia
Nomen nativum: Jaroslav Matěj František Hašek

Familia

Genitores: Josef Hašek;
Coniunx: Jarmila Hašková, Alexandra Lvova
Proles: Richard Hašek

Memoria

Sepultura: Starý hřbitov

Iaroslaus vulgo Jaroslav Hašek (natus 30 Aprilis 1883 Pragae, mortuus 3 Ianuarii 1923 Lipnice nad Sázavou prope Brodam Germanicam) fuit scriptor et diurnarius Bohemicus, particeps Bello pancosmico primo et Bello Civili Russico, ubique terrarum notus ob narrationem de Francisco Švejk milite fideli.

Filius magistri primum gymnasium frequentavit unde autem patre anno 1896 mortuo abiit. Tiro factus est in aromatopolio Pragensi Kokoška; cum post unum annum dimitteretur scholam commercialem novam adiit absolutorio scholastico recipiendo. Annos XVII natus carmina atque narrationes itinerum edidit, quae usque annum 1903 praesertim in diario "Národní listy" apparebant. Anno 1902 munus in taberna argentaria Slavia assumpsit, quod absentiis non legitimis autem perdidit. Tunc incohatus est cursus honorum litterarius. Anno 1904 se aggregavit anarchistis Bohemicis, qui in definitione hodierna politice extremam partem sinistram fovebant. Interdum rixatum est cum vigilibus publicis et anno 1907 moderator periodici "Komuna" factus est . Quando autem anno 1908 Iarmilam Mayerová ductitare voluit, anarchismo valdedixit.

Annis inter 1908 et 1911 diversis periodicis textus satiricos edendos dedit, e.g. "Kopřivy" sive "Karikatury". Genus eius scribendi valde ab aliis differebat quippe qui ex industria sermonem vulgarem atque asperum uberrime adhibebat. Itaque a contemporaneis elegantiarum arbitris prorsus neglectus est, qui opuscula eius inferna putabant. Hašek ipse manuscripta vix curavit quoad relectionem errorum typographicorum evitandorum.

Monumentum Pragense

Anno 1910 redactor periodici specialis de bestiis "Svět zvířat" factus est, quod notum fecit bestiario excogitato. Pulicis cuiusdam inventio inaudita multos peritos excitavit et Hašek vel commercium epistulare cum doctis totius mundi colebat. Neque horruit ante descriptionem psittacorum ebriorum et consilia dedit de bona lycanthroporum tractatione. Tantopere mentiens dimissionem passus est et canibus educandis daturus: pretii augendi caussa canibus, quos furatus erat, stemmata genealogica ficta attribuit.

Cum aliis Factionem progressus moderati legibus non obstantibus condidit, cuius sodales anno 1911 methodos factionum aliarum ludibrio habebant et modum in satiricum commentariis augebant. In orationibus in caupona Pragensi Kravin" habiitis in nomine collegarum postulavit e.g. cives sapientes progressionem lentiorem praeferentes, servitutis renovationem, atriensium publicationem, aquaria portabilia pro omnibus.

Anno 1912 natus est filius Ricardus Hašek.[1]

Hašek miles glorioses in exercitu Austriaco, 1915

Primo bello mundano in manipulo peditum pro gravione de Czibulka nominato in aciebus orientalibus serviebat. Libenter et sine ulla defensione se Russis tradidit.[2]. Captivus membrum Legionis Bohemoslovacae factus est antequam Exercitum Rubrum intraret. Commissarius politicus Factionis Communisticae Unionis Sovieticae ex anno 1918 adhaesit. Anno 1920 autem cum uxore altera Russica Pragam revenit sine divortio ab uxore prima legitima. Ilico operam dare coepit in opere suo magno conficiendo de Milite Švejk quae mythistoria in serie septimanali imaginibus Iosephi Lada aucta vulgata est. Constat fabulam Milesiam eam philosophicam numquam terminatam esse. Namque auctor phthisi pulmonali et alcoholismo graviter laborabat. Aetate annorum undequadraginta tantum naturae concessit.

Hašek annis ultimis

Opus magnum annis 1920 ineuntibus Aemilius Arthurus Longen in scaenis produci iussit. Anno 1927 Maximilianus Brod et Ioannes Reimann scriptores drama confecerunt quod ornatore scaenario Georgio Grosz et scaenarum moderatore Ervino Piscator editum est. Partes militis tunc egit Gualterius Plathe cui maxime plausum est. Mythistoria est omnis divisa in partes quattuor; in initio autem ultimi argumentum interrumpitur morte scriptoris praecoci. Eius sodalis Carolus Vaněk tomos duos porro pepigit, qui longe aliter ac primum volumen originale eventum mediocrem habuerunt. Saepe autem argumentum et in pelliculis et in dramatibus radiophonicis et in scaenis immortale factum est.

Asteroides 2734 Hašek anno 1985 pro Bohemo isto celebro nominatus est.[3]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
Monumentum pro magno Bohemiae filio Lipnice nad Sázavou haud procul a domo eius situm
  • Májové výkřiky (1903). [florilegium poeticum]
  • Trampoty pana Tenkráta (1912).
  • Dobrý voják Švejk a jiné podivné historky (1912).
  • Průvodčí cizinců, (1913).
  • Osudy dobrého vojáka Švejka za světové války(1921-23).
  • Črty, povídky a humoresky (1955), narrationum collectio
  • Die schönsten Geschichten. Berolini 2009, ISBN 978-3-351-03265-4 (anthologia Theodisce conversa)
  • Die Ausrottung der Praktikanten der Speditionsfirma Kobkán. Stuttgardiae 2015, ISBN 978-3-15-011045-4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gustav Janouch: Jaroslav Hašek. Der Vater des braven Soldaten Schwejk. Franke, Bernae/Monaci 1966.
  • Cecil Parrott: The Bad Bohemian. The Life of Jaroslav Hašek Creator of the Good Soldier Švejk. The Bodley Head, Londinii et al. 1978, ISBN 0-370-10344-0.
  • Radko Pytlík (ed.): Jaroslav Hašek in Briefen, Bildern und Erinnerungen. (Titulus Bohemicus originalis: Lidský profil Jaroslava Haška) Aufbau, Berolini/Vimariae 1983.
  • Jan Berwid-Buquoy: Jaroslav Hašek und sein „braver Soldat Schwejk“ – Tschechische Bürger, österreichische Soldaten oder russische Bolschewiken? ReDi, Roma / Remscheid 2011, ISBN 978-3-86870-250-7.
  • Rolf Cantzen/Bodo Dringenberg: Biere, Tiere, Anarchie. Jaroslav Hašek – mehr als Schwejk. Launenweber, Coloniae Agrippinae 2018, ISBN 978-3-9817920-9-6.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iaroslaum Hašek spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  1. Cecil Parrott: Jaroslav Hašek. A study of Švejk and the short stories. Cambridge University Press, 1982, p. 11.
  2. Antonín Brousek - epilogus in Jaroslav Hašek: Die Abenteuer des guten Soldaten Švejk im Weltkrieg, Reclam, Stuttgardiae 2016, p. 965, ISBN 978-3-15-960444-2
  3. Minor Planet Circ. 9768 (PDF)