Jump to content

Ilias Latina

E Vicipaedia

Ilias Latina est compendium poëticum Latinum Homeri Iliadis, constans ex 1070 versibus hexametris. In manuscriptis Epitome Iliados Homeri, Liber Homeri, aut Homerus (de bello Troiano) inscribitur. Primi et ultimi versûs sunt acrostichides, sententiam "Italicus scripsit" exprimentes. Propter hoc et titulum unius manuscripti, opus saepe sed incerte P. Baebio Italico consuli ascribitur. Proprietates stili et materiae indicant opus sub Neronem inter annos 54 et 65 scriptum esse. In poëmate historia Homerica ad mores Romanos huius temporis accommodatur et heroum animi motus virtutibus moralibus civicisque praeferuntur.

Primi versus

[recensere | fontem recensere]

Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi,
Tristia quae miseris iniecit funera Grais
Atque animas fortes heroum tradidit Orco
Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos
Illorum exsangues inhumatis ossibus artus.
Confiebat enim summi sententia regis,
Protulerant ex quo discordia pectora turbas,[1]
Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.

  1. Ad acrostichidem emendendam aliqui eruditi "Unde et protulerant" pro "Protulerant ex quo" legunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Courtney, Edward. "Ilias Latina". Brill’s New Pauly, editio interretialis. 2006.
  • Green, Steven J. "Ilias Latina". Oxford Classical Dictionary. 22 Decembris 2015.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]