Jump to content

Imber lupi

E Vicipaedia
-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Imber Lupi (Iaponice ウルフズレイン Urufuzu Rein) est anime in triginta partes divisus, qui de quattuor lupis iter ad Paradisum facientibus narrat. Grex luporum constituit ut Virginem Floream quaereret quo in Paradisum pervenirent. In itinere, lupis fugiendus est venator luporum, vir fanaticissimus, atque Nobiles, qui Virgine Florea ad suum Paradisum creandum uti volunt.

Paradisus manifestus fit tantum cum omnia finiuntur; neque adiri poterit nisi lupi Hylocereum, florem album, invenerint. Quamquam lupi ante ducentos annos extincti esse credebantur, adhuc vivunt, specie humana se celantes.

Res narrantur in terra imaginaria, quae nostra pauperior est. Kiba, lupus niveus solitarius, portam Paradisi quaerere cupit. In itinere obviam fit tribus aliis lupis solitariis, qui nominantur "Tsume", "Hige", et "Toboe", venatori luporum nomine "Quent Yaiden", eiusque cani Caerulae, quae "Blue" appellatur. Cheza, Virgo Florea, quae lupos ad Paradisum ductura est, a Cherem, quae "Cher Degré" nominatur, custoditur. Cheza, sanguinem luporum sentiens, excitatur.

Mox Cheza a Domino Darcia Tertio (anglice "Lord Darcia the Third") rapitur. Eam secuti, lupi per urbes sordidas vagantur. Cher, quam Hubb Lebowski, olim eius maritus, quaerit, copiis militaribus ad Chezam recuperandam se adiungit. Caerula, a Quente discedens, cum lupis iter facit et Higem amare incipit. Hubb cum Quente, qui quo Caerula ierit miratur, iter facit.

Omnes ad Castellum Jagurae (anglice "Jaguara's Keep") conveniunt, ubi Cheza captiva tenetur. Dum Chezam liberare conantur, Kiba, Tsume et Toboe capiuntur. Jaguara sanguine Kibae Paradisum aperire vult. Tandem lupi effugiunt. Castello ruente, Darcia et Kiba Jaguram superant. In pugna Quent, Caerulam defendens, vulneratur.

Et homines et lupi ad Paradisum contendunt, Darcia mente alienata eos persequente. Post multa et mortifera pericula, soli Kiba, Cheza et Darcia locum attingunt ubi Paradisus aperiri potest. Darcia, dum ingredi conatur, exstinguitur; corpus Chezae dissolvitur, semina relinquens; Kiba, letali vulnere accepto, frustra se Paradisum quaesivisse sentit. Eo moriente, pluit, et semina Chezae in plus mille Hylocereos convertuntur.

In fine, lupi, specie humana induti, in urbe hodierna apparent. Tsume birota automataria vehitur; Toboe felem parvum gestat; Hige farcimen edit. Kiba, dum viam ambulat, subito ad Hylocereum in aqua fluitantem accurrit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Wolf's Rain. BONES: FUNimation, 2003

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]