Jump to content

Impertitor

E Vicipaedia
Arbor partita quae impertita John hit the ball, sententiam Anglicam, gignit.

Impertitor[1] (Anglice unparser) in computatione est systema quod copiam litterarum vel partes imaginis ex data arbore partita[1] (parse tree) gignit.[2][3] Impertitor de facto est conversio partitoris[1] usitati, qui ex catena litterarum arborem partiendi gignit. Ratio impertiendi disertam regularum copiam arbori partiendi adhibitam plerumque implicat cum transitus arborealis fit.[2]

Quia arbor partiendi elementa textualia? et graphica comprehendere potest, impertitor duos habere potest modulos separatos, quorum utrumque partes ad rem spectantes tractat.[3] In talibus casibus, res magister impertitor appellata tabulam magistri impertitoris legit ut inveniat num nidificata structura data ab alio modulo sive ab alio pertractari possit.[3]

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 Ikuo Nakata, ed., Software Science and Engineering (1991), ISBN 981020776X, p. 168.
  3. 3.0 3.1 3.2 H. Ehrig et G. Engels, Handbook of Graph Grammars and Computing by Graph Transformation: Applications, Languages and Tools (1999), ISBN 9810240201, pp. 231-232.