Index regum Illyricorum
Appearance
Hoc index regum et ducum Illyricorum est, qui in Illyrico aetate antiqua regnaverunt.
Reges et duces in mythologia Graeca
[recensere | fontem recensere]- Lycotherses, rex Illyriae et coniunx Agaues Thebarum.
- Cadmus, praeclarus conditor Thebarum, pugnavit cum Enchelliis in Illyria. Postea in serpentem mutatus est.
- Harmonia, uxor Cadmi. Post mutationem mariti illa quoque in serpentem mutata est a diis.
- Epidamnus, conditor Dyrrhachii (Graece Ἐπίδαμνος Epidamnos).
- Ionius, rex Issae. Ex suo nomine Mare Ionium Ionium appellatus est.
- Pyraechmes, dux Paeonius in Bello Troiano.
- Asteropaeus, dux Paeonius in Bello Troiano. Ab Achille interfectus est.
- Polyphemus, ille praeclarus cyclops. Polyphemus rex aut dux Illyriae non fuit sed pater Illyrii fuit, avus Illyriorum.
- Galatea, nereis quae uxor Polyphemi fuit. Galatea mater Illyrii fuit.
- Illyrius, filius Polyphemi et Galateae. Ex suo nomine Illyricum Illyricum appellatum est.
Filii Illyrii
[recensere | fontem recensere]- Encheleus, avus Enchelliorum.
- Autarieus, avus Autariatarum.
- Dardanus, avus Dardanorum.
- Maedus, avus Maedorum.
- Taulas, avus Taulantiorum.
- Perrhaebus, avus Perrhaeborum.
Filiae Illyrii
[recensere | fontem recensere]- Partho, ava Parthenorum.
- Daortho, ava Daorsorum.
- Dassaro, ava Dassaretarum.
Nepotes Illyrii
[recensere | fontem recensere]- Pannonius, avus Pannoniorum.
Pronepotes Illyrii
[recensere | fontem recensere]- Scordiscus, avus Scordiscorum.
- Triballus, avus Triballorum.
Reges maiores
[recensere | fontem recensere]- Sirras (437-390 a.C.n.), dux Taulantiorum qui anno 423 a.C.n. contra Macedoniam pugnavit.
- Bardylis I (448-358 a.C.n.), rex Dardanorum et fortasse conditor regni Dardaniae.
- Grabus (regnavit 358-356 a.C.n.), rex Grabaeorum qui pugnavit contra Philippum II Macedonicum.
- Pleuratus I (regnavit 356-335 BC), rex Taulantiorum.
- Cleitus (regnavit 335-295 a.C.n.) rex Dardanorum qui duxit seditionem Illyricam contra Alexandrum Magnum.
- Bardylis II (regnavit 295-290 a.C.n.) rex Dardanorum.
- Monunius I (regnavit 290-270 a.C.n.) rex Dardanorum.
- Mytilus (regnavit 270 a.C.n.-...) fortasse dux Dyrrachii, ille contra Epirum pugnavit.
Reges Ardiaeorum
[recensere | fontem recensere]- Pleuratus II (regnavit 260-250 a.C.n.), rex qui regnavit in aetate aurea Ardiaeorum.
- Agron (regnavit 250-231 a.C.n.), rex qui bellum contra Aetolos vicit sed a pleuritide affectus est et mortuus est.
- Teuta (regnavit 231-227 a.C.n.), regina qui, mortuo Agrone, regnavit in Illyria. Illa pirata et praeclara hostis Romae fuit.
- Demetrius Pharius (...-214 a.C.n.) qui brevi tempore regnavit in Illyrico. In urbe Messena mortuus est.
- Scerdilaidas (regnavit 218-206 a.C.n.), rex qui antea, Teuta regnante, dux exercitus Illyrici fuerat.
- Pinnes (230-217 a.C.n.), filius Agronis et Triteutae, vere regnavit solum per biennium et anno 217 a.C.n. mortuus est, quindecim annos natus.
- Pleuratus III (regnavit 205-181 a.C.n.), rex qui amicus Romanorum fuit.
- Genthius (regnavit 181-168 a.C.n.), ultimus rex Ardiaeorum fuit.
Reges Dardaniae
[recensere | fontem recensere]- Longarus (regnavit 231-206 a.C.n.), rex qui pugnavit contra Macedones.
- Bato (regnavit 206-176 a.C.n.), rex qui pugnavit contra Athenagoram Macedonicum.
- Monunius II (regnavit 176-167 a.C.n.), rex qui pugnavit contra Bastarnos.
Reges Taulantiorum
[recensere | fontem recensere]- Galaurus (floruit 678-640 a.C.n.), rex qui Macedoniam invasit, Argaeo I Macedone rege.
- Glaucias (regnavit 335-302 a.C.n.), rex qui auxilium regi Cleito tulit in pugna prope montem Pelium.
Alii reges Illyricorum
[recensere | fontem recensere]- Pleurias (regnavit 337-335 a.C.n.), rex Autariatarum.
- Aepulo (regnavit 181-177 a.C.n.), rex Histriae qui a Romanis victus est.
- Ballaeus (167-135 a.C.n.), rex Vardiaeorum qui regnavit in oppido Rhizinio.
- Bato (...-post anno Domini 8), rex Breucorum qui a imperatore romano Tiberio victus est.
- Pinnes Pannonicus (...-...), dux Pannonicus qui suum populum in rebellione duxit.
- Bato Daesitiatus (35-30 a.C.n.- post anno Domini 9), rex Daesitiatarum qui a Romanis victus est in Bello Batoniano.