Jump to content

Ioanna Addams

E Vicipaedia
Wikidata Ioanna Addams
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Addams: imago
Ioanna Addams: imago
Ioanna Addams: subscriptio
Ioanna Addams: subscriptio
Nativitas: 6 Septembris 1860; Cedarville
Obitus: 22 Maii 1935; Sicagum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Laura Jane Addams

Familia

Genitores: John H. Addams;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Cedarville Cemetery

Ioanna Addams (18601935) fuit sociologa, scriptrix, et pacifista Americana, quae mater operae socialis esse putatur, nam non solum paupertatem mitigare et ad iura suffragiumque mulierum et educationem puellarum conferre voluit, sed etiam operam dedit, ut prostitutio mulierum et mercatus hominum impuberumque labor abrogaretur. Praeterea pacem mundi promovere concupiscebat.

Etiam Societatem mulierum internationalem defendendarum pacis et libertatis creavit. Anno 1931, praemium Nobelianum pacis cum Nicolao Murray Butler accepit.

Ioanna "Jane" Addams Villae Cedrorum(en) in Illinoesiae vico die 6 Septembris anno 1860 nata est. Cum Sara mater anno 1862 in partu noni infantis perisset, Ioanna artius iuncta est Ioanni patri, qui molitor prosperus erat in rebus publicis versatus. Ioannes Addams cum Abrahamo Lincoln epistularum commercia habebat, et Ioanna patrem suum et Lincoln semper vitae et morum specimen habuit.

Ioannes Addams filiam suam ad collegium feminarum Rockford (postea Rockford College nuncupatum) misit, ubi Ioanna quam optime floruit et mox campo praefecta est. Cognoverat enim, quanti esset feminarum communitas adminiculabunda in mundo, ubi mulieres a pluribus officiis publicis excludebantur. Anno 1881 studia collegii finivit, sed eodem anno patrem amisit, quod vitam eius perturbavit.

Ioanna Addams virgo iuvenis.

Anno 1889 Hull House, una ex primis sedibus socialibus Civitatum Foederatarum Americae, ab Ioanna Addams et Ellen Gates Starr Sicagi condita est. Quae sedes subsidium sociale hominibus pauperibus regionis praebebat. Addams non solum dispositrix impigra erat, sed etiam theoriae sociali studebat. Iam in pueritia multum legerat, instigante patre, qui bibliothecam urbis in domo familiae sustinebat. Philosophiam Graecam et doctrinas sociales romanticismi apud Rockford degustaverat. Praeterea Ioannes Ruskin et Thomas Carlyle nec non Leo Tolstoj apud eam magnopere valebant. Multi homines ad Hull House animum attendebant, sicut Ioannes Dewey et Gulielmus James et Georgius Herbertus Mead, quorum quisque suo tempore cum Ioanna Addams conloqui volebat. Quae conloquia vivacia mutuae utilitati serviebant. Itaque Addams his fundamentis intellectualibus nixa philosophiam publicam ad disciplinam pragmatismi Americani formare voluit.

Decem annis post conditam Hull House, Addams commentationem divulgavit,[1] qua actiones suas ad progressum tendentes in oratione epistemologica posuit. Nam dicit agi de rationibus (quas social settlements appellat), quibus — trans morum et socialium ordinum dividias — alii in aliorum familiaritatem venire possint, hoc enim modo communis exstruitur notitia hominum singulorum, qui hanc societatem diversam conficiunt. Ita Hull House multiformes ad intellegendam vitam humanam tramites praebebat, nam Addams et cohors eius advenas adiuvabant in discendo, quem ad modum in ambage culturae Americanae se gerant. Praeterea, Addams hanc notitiam mutuis vicibus creari putabat.

Addams die 21 Maii 1935 cancro consumpta mortua est.

De philosophia sociali

[recensere | fontem recensere]

Multae sunt causae, cur Addams ante finem saeculi vicesimi inter philosophos non numeraretur: primum quod sexum femininum haebat et operae sociali iungebatur; secundum, quod nec dicendi genere nec investigandi ratione diligentiam philosophicam ostendebat. Scribendi ratio Ioannae Addams a traditione philosphorum eo abhorrebat, quod in scribendo orationem abstractam non servabat. Nam capitula libri Democracy and Social Ethics, quod maximo opere de philosophia agere videtur, opifices beneficentiae, necessitudines familiares, operarios domesticos, condiciones operariorum industrialium, methodos educatorias, reformationes politicas tractant. Quae argumenta philosopho erudito videntur longe abesse a notioribus epistemologiae, metaphysicae, ethicae considerationibus.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • 1902: Democracy and Social Ethics (Democratia et ethice socialis)
  • 1909: The Spirit of Youth and the City Streets (Animus iuventutis et viae urbanae)
  • 1910: Twenty Years at Hull House (Viginti anni in Hull House)
  • 1915: Women at the Hague: The International Peace Congress of 1915 (Feminae in urbe Haga: conventus pacis inter civitates anni 1915)
  • 1916: The Long Road of Woman's Memory (Longa via memoriae feminae)
  • 1922: Peace and Bread in Time of War (Pax et panis belli tempore)
  1. Addams 1899.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Addams, Jane (1899) A Function of the Social Settlement. American Academy of Political and Social Science, Moulin digital editions, 2018.
  • Diliberto, Gioia (1999) A Useful Woman: The Early Life of Jane Addams. Scribner.
  • Eräsaari, Leena & Mäntysaari, Mikko (2012) Jane Addams sosiaalisen demokratian teoreetikkona ja poliittisena edistäjänä ['Ioanna Addams, contemplatrix et fautrix publica democratiae socialis']. Ovia yhteiskuntatieteisiin ['Fores scientiarum socialium'], 169–198, ed. O.-P. Moisio & al. Universitas Granivicensis.
  • Hamington, Maurice (2009) The Social Philosophy of Jane Addams. University of Illinois Press.
  • Linn, James Weber (2000) Jane Addams: A Biography. University of Illinois Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Addams spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy