Jump to content

Ioanna Spyri

E Vicipaedia
Wikidata Ioanna Spyri
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Spyri: imago
Ioanna Spyri: imago
Ioanna Spyri: subscriptio
Ioanna Spyri: subscriptio
Nativitas: 12 Iunii 1827; Hirzel
Obitus: 7 Iulii 1901; Turicum
Patria: Helvetia
Nomen nativum: Johanna Louise Heusser

Familia

Genitores: Johann Jakob Heusser; Meta Heusser-Schweizer
Coniunx: Johann Bernhard Spyri

Memoria

Sepultura: Cemetery Sihlfeld
Adelhaidis cum pastore Petriculo colloquitur.

Ioanna Ludovica Spyri (nata Johanna Louise Heusser Hirzel in vico apud Horgam die 12 Iunii 1827; Turici die 7 Iulii 1901 mortua) fuit scriptrix Helvetica quae praesertim Adelhaidis (Heidi) mythistoria innotuit.

Filia medici et poëtriae in viculo parvo nata anno 1852 advocato Turici Ioanni Bernardo Spyri nupsit, qui ipse ex anno 1868 Turicensis scriba publicus factus est.

Anno 1871 in foliis ecclesiasticis historiuncula eius prima edita est praetitulata Ein Blatt auf Vronys Grab (editio quarta, Bremae 1883). Post plures annos, cum seriei Geschichten für Kinder und auch solche, welche Kinder liebhaben (Gotae 1879–89) applausum esset, nomine vero se vulgo produxit.

Fabulae sine arte formosae cum pietate candida et sale praeditae excellunt in rebus quotidianis describendis et observationibus planis reddendis. Quibus tituli sunt hi: Heimatlos, Aus Nah und Fern, Heidis Lehr- und Wanderjahre, Im Rhonetal, Aus unserm Lande, Ein Landaufenthalt bei Onkel Titus, Kurze Geschichten, Geschichten für Jung und Alt, Gritli, Verschollen, nicht vergessen, Artur und Squirrel, Aus den Schweizer Bergen, Die Stauffermühle. Opera eius mox multis editionibus et conversionibus (e.g. in Francogallicum, Anglicum, Italicum) gaudebant.

Scripta pia maioribus apta et nonnullae infantiles res, e.g. »Cornelli wird erzogen« (1890) aut »Schloß Wildenstein« (1892), diu a multis lecta sunt cum pristini successus puellis dedicatae »Sina« (1884) aut »Was soll denn aus ihr werden?« (1886) post annum 1900 in oblivionem ceciderunt.

Modi sociales et religiosi

[recensere | fontem recensere]

Recentioribus temporibus in eius operibus res invenerunt, quae partibus a femina traditionaliter agendis contradicerent. Fabulae saepe in natura ambienti montana. praeter »Heidi« etiam »Heimatlos« (1877) aut »Kurze Geschichten» (1882). locatae patriotica habebantur. Ioanna ipse velut mater pietismum fovebat, et libros quasi in servitio educatorio Christiano posuit. Interdum narrata Victorianam societatem spirant.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Spyri spectant.