Ioannes-Petrus Uhl
Ioannes-Petrus (Theodisce Hans-Peter) Uhl (natus 5 Augusti 1944 Tubingae; mortuus die 27 Octobris 2019) vir publicus Theodiscus ac sodalis factionis CSU fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam testimonium maturitatis accepit, Uhl duos annos militavit et deinde ab anno 1964 Monachii iurisprudentiae studebat. Primam et secundam probationem accepit et anno 1974 doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1975 - 1987 in administratione Bavariae aerarii operam dedit. Deinde ad annum 1998 apud urbem Monachium minister publicus fuit. Ab anno 1998 etiam causidicus admissus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Uhl bis uxorem duxit et quattuor liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Uhl, qui ab anno 1970 sodalis factionis CSU, anno 1998 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est. Etiam anno 2013 mandatum populi accepit[1]. Anno 2017 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.
Consilia
[recensere | fontem recensere]Uhl pro securitate interna et interrete observanda nitetur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem-Petrum Uhl spectant. |
- Curriculum vitae in pagina personali (lingua Theodisca)
- Biographia in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
- Biographia in pagina fractionis CDU/CSU Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)