Jump to content

Ioannes Alexander Gaertner

E Vicipaedia

Iohannes Alexander Gaertner (natus die 26 Aprilis 1912 Berolini, mortuus die 28 Ianuarii 1996 in urbe Easton Civitatum Foederatarum Americae) fuit poeta, historicus, professorque Germano-Americanus, qui inter alia carmina Latina scripsit.

Pater Iohannis Gaertner, tabularius Berolinensis, anno 1937 mortuus est. Mater eius anno 1941 ex Germania nazistica in Peruvium emigravit. Iohannes anno 1930 maturitatem scholasticam (Abitur) in gymnasio Schilleriano Berolini-Lichterfelde adeptus est. Postea Christianae archaeologiae et historiae artis ecclesiasticae studuit Berolini et Heidelbergae. Dissertationem de Ioanne Godofredo Herder composuit et anno 1936 doctoratum consecutus est.

Propter persecutionem Nazisticam scientiae operam dare non potuit atque Peruvium fugit, ubi in urbe Sullana magister privatus et postea bibliopola Limae fuit. Anno 1941 cum Gerda Meyer, architecta, matrimonio coniunctus est. Anno 1945 in Civitates Foederatas Americae migravit.

In collegio Lafayettensi in urbe Easton Pennsylvaniae anno 1947 munus docendi linguas et historiam artis suscepit, ibique usque ad emeritationem anno 1977 mansit.

Gaertner carmina Latina, Theodisca, Anglicaque scripsit. Commentationes de arte philologiaque in ephemeridibus divulgavit.

  • Vox Humana: Lateinische Gedichte (Lunenburgi, 1954)
  • Prisma der Demokratie: Ausdruck und Selbstkritik in der Malerei Amerikas (Berolini, 1961)
  • Diapason: Gedichte (Berolini, 1962)
  • Cantus Firmus: Lateinische Gedichte (Lunenburgi, 1966)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •