Jump to content

Ioannes Audoenus

E Vicipaedia

Iohannes Audoenus (Anglice John Owen; natus circa annum 1564 in Bettws Garmon in monte Snowdon (Arvoniensis comitatus); mortuus anno 1622 Londinii)[1] fuit scriptor Cambrensis.

Ioannes Audoenus Wintoniae et in Collegio Novo Oxoniae studiis incubuit, ubi anno 1590 gradum baccalaurei iuris civilis adeptus, sub annum 1595 rector Scholae Regiae Varvicensis factus est. Londinii in ecclesia cathedralis vetus Sancti Pauli (cuius in loco, quod Magno Londinii Incendio deleta erat, cathedralis Sancti Pauli hodierna aedificata est) sepelitus est.

Ioannes Audoenus epigrammatibus Latinis, quae mira arte ingenioque confecta sunt, innotuit. Mox in linguas Anglicam, Francicam, Theodiscam et Hispanicam versa sunt.

Iam Wintoniae, ubi disciplina maxima ex parte in epigrammatibus conficiendis constabat, epigrammata scripsit tam eximia, ut in pompa adhiberentur, qua Elizabetha I, regina Angliae, Franciscum Drakum, qui orbem terrarum circumvectus erat, in nave eius visitavit. Anno 1606 Ioannes Audoenus epigrammata evulgare coepit. Celeriter tota Europa diffusa sunt, Ioannes Audoenus, quamvis Cambrensis, nomine honorario "Martialis Anglici" ornatus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Titika Aslanidou: Johannes Audoenus († 1622): Die Bücher VIII-X. Dissertatio, Universitas Heidelbergensis 2007 (textus integer)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Epigrammata Ioannis Audoeni (Latine, Anglice)
  1. Die kleine Enzyklopädie, domus editoria Encyclios, Turici, 1950, vol. 2, p. 303