Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren, Hispanice Juan José de Eguiara y Eguren, natus est Mexicopoli in Nova Hispania anno 1696 et diem supremum obiit die 29 mensis Ianuarii anno 1763. Fuit professor in Regia et Pontificia Universitate Mexicana, qui quidem Bibliothecam Mexicanam conscripsit et in lucem edidit, quo opere quam plurimos libros sive a Mexicanis scriptos sive in Mexico exaratos recensere aggressus est.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Adulescens studia humaniora apud Iesuiticum Collegium Mexicopolitanum Sancto Ildephonso dicatum persecutus est diligentissime, quibus studiis peractis professor primum, deinde rector Mexicanae, quam supra memoravimus, Academiae creatus est ob ingentem omnigenamque eruditionem qua pollebat. Erat enim Eguiara cum theologiae tum iuris utriusque peritissimus, et omnem philosophiam omnemque historiam litterariam apprime callebat; praeterea, methematica disciplina non mediocriter imbutus erat et artis rhetoricae fastigium adeptus erat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- C. Crivelli, Juan José Eguiara y Eguren in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Diccionario biográfico español • • Catholic Hierarchy |
- Bibliothecae Mexicanae tomus Ι