Jump to content

Ioannes Ludovicus Vives

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Ludovicus Vives
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Ludovicus Vives: imago
Ioannes Ludovicus Vives: imago
Ioannes Ludovicus Vives: subscriptio
Ioannes Ludovicus Vives: subscriptio
Nativitas: 6 Martii 1492; Valentia
Obitus: 6 Maii 1540; Brugae
Patria: Hispania

Familia

Coniunx: Margarita Valldaura

Memoria

Sepultura: St. Donatian's Cathedral

Ioannes Ludovicus Vives (Catalanice Joan Lluís Vives i March ; Hispanice Juan Luis Vives, Valentiae 6 Martii 1492Brugis 6 Maii 1540) fuit magister linguae Latinae humanitatisque necnon philosophiae studiosus e Valentia oriundus; qui, cum fere omnes familiares praeter matrem in carceres Inquisitionis Hispanicae detrusi atque morte multati essent, mater ipsa peste correpta morti occubuisset, adhuc iuvenis patriam deseruit neque umquam illuc revertit; ipse deinde Lutetiae Parisiorum lauream adeptus primum Lovanii in universitate docuit ubi, Erasmo Roterodamo suadente, sancti Augustini opus De civitate Dei commentariis instruxit et publici iuris faciendum curavit. Insequentibus annis, primum Oxoniae, deinde Brugis, philosophiam docuit, plurimos libros de ratione studiorum, philosophia, psychologia, paedagogia, theologia, lingua Latina discipulis tradenda conscripsit; quorum in numero praeter multa alia etiam Exercitationes linguae Latinae et libellus De causis corruptarum artium magni habentur (et quidem sunt) momenti. Ferdinandus Ruizius Villegas eclogam in mortem Vives composuit.

  • Vita Ioannis Dullardi per Ioannem Ludovicum Vivem Valentinum
  • Christi Iesu triumphus
  • Virginis Dei parentis Ovatio
  • Clypei Christi descriptio
  • Praelectio in Leges Ciceronis
  • Praelectio in Convivia Francisci Philelphi
  • Praelectio in quartum Rhetoricorum ad Herennium
  • Praelectio quae dicitur Veritas fucata (I)
  • Praelectio in suum sapientem
  • Sapiens
  • Praelectio Ioanni Forti viro philosopho & contubernali
  • I L Vives Hadriano Barlando suo (Epístola)
  • Meditationesin septem Psalmos penitentiae
  • De tempore quo natus est Christus
  • Praelectio ad Catonem maiorem Ciceronis quae dicitur Anima senis
  • De initiis, sectis et laudibus philosophiae
  • Fabula de homine
  • Praefatio in Georgica Vergilii
  • Genethliacon Iesu Christi
  • Aedes legum
  • Pompeius fugiens
  • In pseudo-dialecticos
  • Argumentum Somnii Scipionis Ciceroniani
  • Somnium et Vigilia. Lovaina
  • Declamationes Quinque Syllanae
  • Addita Suetonio in vita C. Iulii Caesaris
  • Comentaria ad libros De Civitate Dei D. Aurelii Augustini
  • Ad Adrianum VI Pontificem de tumultibus Europae
  • Veritas fucata (II), sive de licentia poetica
  • Declamatio qua respondet parieti Palmato Quintiliani
  • Isocratis Oratio Areopagitica
  • Isocratis Oratio Nicocles
  • De institutione faeminae christianae
  • De ratione studii puerilis epistolae duae
  • De consultatione
  • Introductio ad Sapientiam
  • Symbola sive Satellitium animae
  • Ad Henricum VIII Aangliae regem de rege Galliae capto
  • Ad Henricum VIII de regni administratione, bello et pace
  • De subventione pauperum sive de humanis neccesitatibus, libri II
  • De Europa disidiis et bello Turcico dialogus
  • De officio mariti
  • De concordia et discordia in humano genere (Textus apud Google Books)
  • De pacificatione
  • De conditione vitae christianorum sub turca
  • Sacrum Diurnum de Sudore Domini nostri Iesu Christi
  • Concio de sudore nostro et Christi
  • Meditatio de Passione Christi in psalmum XXXVII
  • De disciplinis
  • De ratione dicendi
  • Descriptio Temporum et Rerum populi Romani
  • De communione rerum ad germanos inferiores
  • Exertitationes animi in Deum commentatiunculae (in quo continentur: Praeparatio animi ad orandum ; Preces et meditationes quotidianae ; Preces et meditationes generales ; In precationem Dominicam commentarius).
  • De epistolis conscribendis
  • Bucolicarum Vergilii interpretatio, potissimum allegorica
  • Censura de Aristotelis operibus
  • Exercitatio Linguae Latinae
  • De anima et vita libri tres
  • De Veritate Fidei Christianae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Francisco Calero, Autobiografía de Juan Luis Vives: una vida modélica dedicada al estudio y la escritura, Sanz y Torres, Matriti 2022, ISBN 978-84-18316-55-5
  • Joan Tello Brugal, A Catalogue of the Works of Joan Lluís Vives: A Tentative Proposal, in: «Convivium. Revista de Filosofia», n. 31, p. 59–100. editio digitalis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Teuchos