Jump to content

Ioannes Molinaeus (medicus)

E Vicipaedia

Ioannes Molinaeus, vel Francogallice Jean Des Moulins (Ambertae natus anno 1530; Lugduni aut 1582[1] aut 1622[2] mortuus) fuit medicus et interpres librorum botanicorum qui Lugduni in Francia versatus est.

Anno 1566 in medico universitatis Montispessulani ordine immatriculatus est, ubi Gulielmum Rondeletium cognovit, professorem qui autem eodem anno mortuus erit. Socio Iacobo Dalecampio adiuvante, Francogallicam magni operis Petri Andreae Matthioli Senensis versionem confecit, videlicet commentarii materiae medicae Dioscoridis: haec versio anno 1572 e prelo Gulielmi Rovillii prodiit. Libros duodecim de medicina Alexandri Tralliani, e Graeca in Latinam linguam ab Ioanne Guintherio Andernaco(de) versos, correxit commentariosque adiecit: haec versio Lugduni apud Antonium de Harsy anno 1575 divulgata est. Rovillio petente, librum Histoire générale des plantes e schedis Dalecampii augere et Francogallice edere curavit, quod opus non ante annum 1615 apud haeredes Rovillii divulgatum erit. Genus botanicum Molinaea ad honorem Ioannis Molinaei a Philiberto Commerson nominatum est.

  1. "1582": Jacquet (1996), sed quo fonte?
  2. "1622": Vicidata, sed quo fonte?

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]