Ioannes Munnickhuysen
Ioannes Munnickhuysen (vulgo: Johannes Willemsz. Munnickhuysen seu van Munnickhuysen; anno 1654 sive 1655 natus; intra annum 1701 et 1721 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et typographus Nederlandicus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Qui in provincia Nederlandica Frisiae natus est atque ab Abrahamo Bloteling artem didicit[1]. Anno 1672 Londinium ipsum magistrum comitatus est[1]. Anno 1701 Amstelodami fuit[1].
Praecipue effigies personarum perfecit[1][2]. Intra eius opera maxima commemoramus effigies Henrici Dirksen Spieghel, praefecti Amstelodami (secundum Michaelis de Limburg picturam), Francisci Burman (secundum Quirini van der Maes opus), classis praefecti Cornelii Tromp (secundum Davidis van der Plas picturam), Annae Mariae de Schurman, Petri de Staveren (secundum Guilhelmi de Mieris opus)[2] et Autumnum et hiemem (secundum Gerardi de Lairesse opus)[3]. Praeterea, libros exornavit, ut Titi Livii historiarum quod extat[4].
Rationis atrae artem usus est quoque[2]. Ille ipse Zachariam Blijhooft in artis ratione sectatus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Johannes Willemsz. van Munnickhuysen". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- Roeland van Eynden; Adriaan van der Willigen (1979). B.M.Israel. ed. Geschiedenis der vaderlandsche schilderkunst sedert de helft der XVIII eeuw. vol.I°. Amstelodami. pp. 229-230
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1869). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.II°. Harlemi. pp. 1151
- Titus Livius; Ioannes Munnickhuysen (1679). Titi Livii Historiarum quod extat