Jump to content

Ioannes Parandowski

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Parandowski
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Parandowski: imago
Ioannes Parandowski: imago
Nativitas: 11 Maii 1895; Leopolis
Obitus: 26 Septembris 1978; Varsovia
Patria: Polonia

Memoria

Sepultura: Powązki Cemetery

Ioannes Parandowski (natus Leopoli die 11 Maii 1895; Varsoviae mortuus die 26 Septembris 1978) fuit philologicus classicus, scriptor, et antiquitatis studiosus. Discipulus Gymnasii Classici leopoliensis fuit, deinde philologia classica, Polonica, et archaeologia in Universitate Regis Ioannis Casimiri studebat. Puer Homerum amavit, quem omnem per vitam colebat, atque Odysseam clarissime prosa Polonice convertit; Caesaris quoque "commentarios de bello civili" et fabulam "Daphnis et Chloe" Longi. Ingenium eius in his laboribus videtur et late aestimatur. Plures opus "Caelum in flammis" optimum omnium auctoris putabant, quod virtus eius apperiat, quia res religionis et iuvenum difficultates tangit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!