Ioannes Singhammer
Appearance
Res apud Vicidata repertae:


Ioannes (Theod. Johannes) Singhammer (natus die 9 Maii 1953 Monaci) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CSU est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Anno 1973 Singhammer Monaci testimonium maturitatis accepit atque deinde Monaci iurisprudentiae studebat. Anno 1978 primam, anno 1981 secundam probationem adeptus est et minister publicus Bavariae fuit. Tum annis 1987 - 1990 in administrio rerum circumiectorum Bavariae operam dedit, quod tum a Petro Gauweiler regebatur.
Familia
[recensere | fontem recensere]Singhammer uxorem duxit et sex liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Singhammer, qui anno 1972 ad Unionem Iuvenilem et factionem CSU accessit, ab anno 1994 legatus ad Dietam Foederalem Germanicam est. Die 22 Octobris 2013 praeses vicarius parlamenti electus est[1]. Anno 2017 non iam candidatusparlamenti Germaniae erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Singhammer spectant. |
- Pagina officialis Ioannis Singhammer
- Biographia apud paginam Dietae Foederalis
- Curriculum vitae apud paginam fractionem CDU/CSU