Ioannes Stănescu
Ioannes (Dacoromanice Ion) Stănescu (natus die 23 Ianuarii 1929 in Ghercești in Dolj circulo, mortuus die 5 Iunii 2010 in Periș in Ilfov circulo) miles et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Communisticae fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Stănescu, qui ab anno 1947 sodalis Factionis Communisticae erat, apud Academiam militarem et deinde apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Annis 1968 - 1972 praeses consilii securitatis rei publicae fuit. Hoc in munere gregem vigilum contra Unionem Sovieticam condidit, quae anno 1968 Cechoslovaciam occupaverat et etiam Romaniae hostilis fuit, condidit[1]. Deinde a die 24 Aprilis 1972 ad usque 17 Martii 1973 minister rerum internarum Romaniae. A die 26 Ianuarii 1977 as usque 7 Martii 1978 primus minister vicarius erat, tum ad 16 Martii 1981 secretarius statalis in ministerio aedificiorum industrialium, a die 25 Augusti eiusdem anni ad 23 Octobris 1984 eodem magistratu in ministerio constructionum in aliis civitatibus fungebatur, denique ad finem regiminis communisticae die 22 Decembris 1989 minister perigesis Romaniae erat. Post finem regiminis communistarum Stănescu factionem socialisticam opificum condidit, quae autem non magni eventus fuit. Anno 2010 in casu sinistro autocinetorum mortuus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Ioannes Cosma 1970 - 1978 · Nicolaus Doicaru 1978 · Aemilius Drăgănescu 1979 - 1982 · Ioannes Tudor 1982 · Nicolaus Gavrilescu 1982 - 1984 · Ioannes Stănescu 1984 - 1989 · Michael Lupoi 1990 · Constantinus Fota 1990 - 1992 · Mathaeus-Agathon Dan 1992 - 1996 · Ákos Birtalan 1996 - 1998 · Sorin Frunzăverde 1998 - 1999 · Mathaeus-Agathon Dan 2000 - 2003 · Helena Udrea 2008 - 2009 · Mircea Titus Dobre 2017 - 2018 · Bogdan Trif 2018 | |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Stănescu spectant (Ioannes Stănescu, Ion Stănescu). |