Jump to content

Ioannes de Palafox

E Vicipaedia
Ioannes de Palafox et Mendoza

Ioannes de Palafox et Mendoza, vulgo Juan de Palafox y Mendoza, (16001659) fuit politicus administratorque Hispanicus et clericus Catholicus, episcopus primum Angelopolitanus (alias Tlaxcalensis), et deinde Oxomensis. Praeterea, consiliarium egit apud Regium Consilium Indiarum ab anno 1633 ad annum 1653, idemque prorex necnon Capitaneus Generalis in Nova Hispania fuit.

In beatorum numerum relatus est die 5 mensis Iunii anno 2011 a Benedicto XVI per S. R. E. cardinalem Angelum Amatum.

Litterae Apostolicae de eius Beatificatione

Nos, vota Fratris Nostri Gerardi Melgar Viciosa, Episcopi Oxomensis-Soriani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Ioannes de Palafox y Mendoza, episcopus, constans Evangelii praeco, pastor actuose inserviens gregi sibi concredito, strenuus Ecclesiae defensor, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die sexta Octobris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.
Benedictus, PP. XVI

Bibliothecam Palafoxianam anno 1646 condidit donatis 5 milibus librorum, quos in usum privatum ex Hispania in Mexicum attulerat.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bartolomé Martínez, Gregorio. 2001. Don Juan de Palafox y Mendoza: obispo de La Puebla de los Ángeles y de Osma. Soria.
  • Castro Ramírez, José Eduardo. 2000. Palafox, su pontificado en Puebla, 1640–1649. Puebla de los Angeles.
  • Fernández Gracia, Ricardo. 2000. El virrey Palafox. Matriti.
  • Galí Boadella, Montserrat. 2004. La pluma y el báculo: Juan de Palafox y el mundo hispano del seiscientos. Puebla de los Angeles.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • • Catholic Hierarchy