Iodocus Trutfetter
Iodocus TRUTFETTER, nominatus etiam Iodocus Isenacensis sive Iustus Trautvetter, (natus circa annum 1460 Ysenaci, mortuus die 9 Maii 1519 Erfordiae) fuit theologus catholicus Germanicus in tempore Reformationis nascentis.
Vita
[recensere | fontem recensere]Trutfetter gravissimus scholasticus posterior fuit et ei erat cognomen aptum principis dialectici. Docebat in studiorum universitate Erfordiensi.
Anno 1484 magister artium creatus est, postea theologiae studuit. Annis ab 1493 ad 1501 parochus in Ecclesia Sancti Andreae Erfordiae fuit et semestribus tam anni scholastici 1493/94 quam 1499/1500 decani universitarii munus functus est.
Anno 1501 rector electus est et anno 1504 doctor theologiae factus est. Anno 1507 tempus breve Wittenbergae degebat ubi professor et archidiaconus Ecclesiae castellanae erat. Nihilominus Erfordiam revenit anno 1510 ubi nominatus est canonicus cathedralis. In Collegio Mariano anno 1518 notanda disceptatio eius cum Martino Luthero habita est.
Trutfetter et tempora recentia
[recensere | fontem recensere]Trutfetter erat illustrissimus inter Germanicos scholae mediaevalis, quae Via moderna appellabatur, adcriptos. Insuper Lutheri magister erat. Eius praelectiones de rebus naturalibus Lutherum valde movebant. Scholasticus tamen et genus humanisticum in Latinis scribendis magni aestimabat.
Lutherus adhuc post interruptos contactus reverentia maxima de Iodoco Trutfetter loquebatur. Alio ab latere Trutfetter maestus erat de deviationibus et erroribus discipuli sui quoad dogmata catholica...
Opera
[recensere | fontem recensere]- Summa de dialectica insignis [ante 1500]
- Veteris artis
- Analyticorum, Topicorum et Elenchorum Aristotelis Succinctum et breviculum Interpretamentum
- Explanatio [Explicatio] in nonnulla Petri Burdegalensis
- Compendiaria et admodum brevis pervulorum logicorum explanatio, non sine dubitationum in his intercurrentium quo exercitium. [Erfurt circa annum 1501] [1]
- Breviarium dialecticum. [2]
- Summula totius logicae
- Epitome seu breviarium dialectiae, hoc est disputatrices scientiae iterum iam recusum. Erphordia 1512. [3]
- Summa in tota[m] physicen, hoc est philosophiam naturalem conformiter siquidem ver[a]e sophi[a]e: que est Theologia. Erffordie 1514. [4]
- Summa philosophiae naturalis contracta. Erphordia 1517. [5]
- Totius Philosophiae naturalis Compendium
- Epistolae et orationes complures
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gustav Plitt: Jodokus Trutfetter von Eisenach, der Lehrer Luther in seinem Wirken, eldonejo Andreas Deichert, Erlangen 1876.
- Josef Pilvousek: "Jodocus Trutfetter (1460 – 1519). Nominalist des „Erfurter Modells“ – Lehrer Luthers – Inquisitor" en: Wissenschaft als Beruf. Der Standort Erfurt. Sonderausstellung der Universitäts- und Forschungsbibliothek Erfurt/Gotha aus Anlass des 10. Jahrestages der [Wieder-]Gründung der Universität Erfurt, 3. Mai bis 5. Juni 2004, Erfurt 2004. II, p. 7–12.