Iohannes Henricus Böhmcker
Iohannes Henricus (Johann Heinrich) Böhmcker (natus 22 Iulii 1896 in vico Bosau (Holsatia), mortuus 16 Iunii 1944 apud Hannoveriam) vir publicus Germanicus factionis NSDAP et magister civium Urbis Hanseaticae Bremae fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius agricola fuit. Ipse gymnasium in oppido Eutin frequentabat, testimonium maturitatis accepit atque inter primum bellum mundanum ad annum 1919 militavit. Ab anno 1919 ad 1921 Kieliae, Goettingae Monachiique iurisprudentiae studebat. Deinde ab anno 1927 iurisconsultus laboravit.
Vita publica
[recensere | fontem recensere]Böhmker anno 1925 ad SA, anno 1927 ad NSDAP accessit. Anno 1930 consiliarius Eutini, anno 1931 legatus ad senatum terrae Oldenburgi electus est. Hic orationes acerrimas habuit contra hostes suae factionis. Anno 1932 administrator partis Holsatiae nominatus est, quae ad Oldenburgum pertinuit. Ibi ab anno 1933 et castra carceralia condidit, quibus inimici nazistarum tenerentur. Anno 1936 frustra conabatur, ut legatus ad Dietam Imperii Germanici eligeretur. Die 16 Aprilis 1937 a Carolo Röver, vicario Imperii (Reichsstatthalter) Oldenburgi et Urbis Hanseaticae Bremae magister civium Bremae nominatus est. Et magistratu novo fungens asperrimos mores demonstrabat et acerrime contra inimicos egit. Anno 1940 Amstelodamum venit, ubi tunc consobrinus Ioannes Böhmker administrator urbis erat, ut in Nederlandia a Germania occupata tabula parvi emeret[1]. Anno 1943 se de victoria Germaniae in secundo bello mundano desperare dixisse dicitur. Itaque sunt, qui putent, eum a nazistis necatum esse, cum ferroviaria utens apud Hannoveriam iter faceret.