Jump to content

Iohannes Homelius

E Vicipaedia
Wikidata Iohannes Homelius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Februarii 1518; Memmingen
Obitus: 4 Iulii 1562; Lipsia
Patria: Germania
caldera quae nomen Homelii portat

Iohannes Homelius (1518-1562) (etiam Homilius et Humelius) fuit sui temporis insignis mathematicus, astronomus, cartographus, theologus.

Homelius natus in oppido Memmingen in Germania sito theologiae studebat primo Argentorati Christiano Herlino magistro,[1] deinde anno 1539 Wittenbergam transmigravit, ubi in universitatem Leucorea inscriptus est. Magistros ibi habuit et Martinum Lutherum et Philippum Melanchthonem. In mathematica autem audivit Erasmum Reinhold.

Anno 1541 magister factus anno 1543 pastoris munere in pago Pleß fungi coepit, quem pagum anno 1548 religionis causa reliquit. Ibi primum opus mathematicum composuit de "Quadrati, quadrantis et baculi geometrici usu". Carolo V imperatori horologium construxit motus planetarum describens,[2] quo facto summam gratiam Caroli assecutus est: Qui anno 1553 Homelium comitem palatinum fecit.[3] Homelius autem cum protestantium partibus adhaereret cum imperatore manere noluit. Itaque vocatus a principe electore Mauricio Saxonico Lipsiam petivit. Ibi adiuvante Ioachimo Camerario seniore hieme 1549/50 professor mathematicae extraordinarius factus est in universitate Lipsiensi.[4] Postquam autem Georgius Ioachim Rheticus anno 1551 urbem reliquit, Homelius professor ordinarius factus est, quo munere functus est usque ad mortem.

Homelius mense Iulio Anni 1562 post diuturnum morbum mortuus est.[5] Eius decessum omnes comtemporanei deploraverunt tanquam mathematici maximi ingenii, qui si diutius vixisset, multa praeclara perficere potuissit. Successit autem ei in munere professoris mathematicae Valentinus Thau.

Homelius primo Rosinam Wagner uxorem duxit anno 1544, cum qua divortium factum est anno fere 1556. Deinde Magdalenam filiam Ioachimi Camerarii senioris in matrimonium duxit. Habuerunt duas filias, quarum utraque infans mortua est.[6]

Opera pleraque Homelii nunquam impressa sunt. Manuscripta reliquit socero Ioachimo Camerario. Deinde pervenerunt in possessionem Iohannis Praetorii mathematici et astronomi (1537-1616). Hodie una cum bibliotheca Praetorii Suevoforti conservantur.[7]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Karl Christian Bruhns: Hommel, Johann. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Tomus 13, Duncker & Humblot, Lipsiae 1881, p. 58.
  • Homelius oder Hummelius, Homilius, Jo. In: Johann Heinrich Zedler: Grosses vollständiges Universal-Lexicon Aller Wissenschafften und Künste. Tomus 13, Lipsiae 1735, col. 734.
  • Torsten Woitkowitz: Der Landvermesser, Kartograph, Astronom und Mechaniker Johannes Humelius (1518–1562) und die Leipziger Universität um die Mitte des 16. Jahrhunderts, in: Sudhoffs Archiv 92 (2008), pp. 65–97.
  • Marion Gindhart et Alexander Hubert: Mathematische Wissenschaften (CamLex), in: Opera Camerarii Online, Nexus.
  1. Woitkowitz 2008, p. 70.
  2. Woitkowitz 2008, pp. 72 seqq.
  3. Woitkowitz 2008, p. 74.
  4. Marion Gindhart et Alexander Hubert: Mathematische Wissenschaften (CamLex), in: Opera Camerarii Online, Nexus, sectio "Camerarius als Förderer von Mathematikern".
  5. Hoc socer Ioachimus Camerarius scripsit Iohanni Cratoni (Camerarius an Crato, 06.07.1562, elaboraverunt Manuel Huth, Anne Kram, Ulrich Schlegelmilch (22.05.2023), in: Opera Camerarii Online, Nexus).
  6. Woitkowitz 2008, p. 75.
  7. Marion Gindhart et Alexander Hubert: Mathematische Wissenschaften (CamLex), in: Opera Camerarii Online, Nexus, sectio "Nachwirkung".