Iohannes Matthias Gesnerus
Iohannes Matthias Gesnerus[1] (natus in vico Roth an der Rednitz die 9 Aprilis 1691; mortuus est Gottingae die 3 Augusti 1761) fuit paedagogus, philologus, bibliothecarius, et professor rhetoricae apud novam Universitatem Gottingensem.
Vita
[recensere | fontem recensere]Gesnerus anno 1710 studiosus Ienae factus est, anno 1715 autem Vimariae bibliothecarius et rector vicarius in gymnasio Vimariano. Eodem munere ex anno 1729 Onoldi functus est, antequam anno 1730 in Scholam Thomanam venit.
Anno 1734 autem Gottingae autem, universitate fundata, professor primus artium poeticae et rhetoricae creatus est. Philanthropia et neohumanismus partes magnas agebant.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Quoniam studia Graeca revivificavit et tantummodo litteras classicas in disciplinis sinivit, linguarum antiquarum instructio radicitus renovata est. Tunc interpretatio textuum, biographica, vitae antiquae quotidianae exploratio maximi momenti facta sunt. Mox ludimagistri totius Germaniae istam methodum rerum intelligendarum secuti sunt, mero usu linguistico represso.
Magnum opus eius habetur »Novus linguae et eruditionis romanae thesaurus« (Lipsiae 1749). Hi scriptores ad usum delphini a Gesnero ipso sive a discipulis reediti sunt: »Scriptores rei rusticae« (Lipsiae 1735); Quintilianus (Gottingae 1738), Plinius minor (Lipsiae 1739), Horatius (Lipsiae 1752), Claudianus (Lipsiae 1759), Orpheus (Lipsiae 1764).
Paedagogicam introductionem quoque pepigit, »Primae lineae isagoges in eruditionem universalem« (1756). Collectiones habemus has: »Opuscula minora« (Vratislaviae 1743–45), »Kleine deutsche Schriften« (Gottingae et Lipsiae 1756), »Thesaurus epistolicus« (Salinis Saxonicis 1768–70).
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- 1714: Philopatris dialogus Lucianeus
- 1715: Institutiones rei scholasticae
- 1717: Chrestomathia Ciceroniana
- 1723: Chrestomathia Pliniana
- 1726-: editio operis Thesaurus eruditionis scholasticae anno 1571 a Basilio Faber scripta
- 1735: Scriptores rei rusticae veteres Latini Cato, Varro, Columella, Palladius; quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum; adiectae notae et lexicon rei rusticae curante I.M. Gesnero. Lipsiae, 1735; opus 1773-1774 rursus editum[2]
- 1738: Schul-Ordnung vor die Churfürstl. Braunschweig-Lüneburgische Lande
- 1738: editio Institutionis oratoriae Quintilianus
- 1743-1745: Opuscula minora varii argumenti
- 1749: Index etymologicus latinitatis
- 1749: Novus linguae et eruditionis Romanae thesaurus Tomus primus,Tomus secundus D-K, Tomus tertius L-P,Tomus quartus et ultimus
- 1756: Primae lineae isagoges in eruditionem universalem. Opus postea a Io. Nicolao Niclasio editum
- 1768-1770: Thesaurus epistolicus Gesnerianus (posthume a Christiano Adolf Klotz editus)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Matthiam Gesnerum spectant. |
- nexus apud DDB
- Schindel, Ulrich, "Gesner, Johann Matthias". Apud: Neue Deutsche Biographie 6 (1964), p. 348-349 (hic in interreti)
- Novus Linguae Et Eruditionis Romanae Thesaurus in CAMENA
- Primae Lineae Isagoges In Eruditionem Universalem in CAMENA
- Carmina in CAMENA
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide imaginem nostram et Gesner, Johann Matthias (1691-1761): Carminum libri 7. apud www.uni-mannheim.de.
- ↑ Huius editiones partes separatim Mannhemii anno 1781 editae sunt, scil. Palladium, Vegetium