
Iosephus Daul
Iosephus Daul: imago
Iosephus Daul (ad sinistram partem), Martinus Kamp et Ioannes Petrus Balkenende ad conventum superiorem Factionis popularis Europaeae Bruxellis mense Martio 2008 picti
Iosephus. vulgo Joseph Daul (Argentorati natus die 13 Aprilis 1947) est colonus politicusque Francicus (sodalis ibi Unionis pro Motu Populari) et Europaeus. A die 12 Novembris 2013 praeses fuit Factionis popularis Europaeae, successore Manfredo Weber, atque a die 9 Ianuarii 2007 usque ad 25 Maii 2014 praeses legatorum huius factionis apud Parlamentum Europaeum, successore eodem. Fuit ab anno 1989 usque ad 2001 magister civium oppidi Pfettisheim Rheni Inferioris.
- Pagina apud parlamentum Europaeum
Ductores factionum politicarum Europaei