Iosephus Gómez Hermosilla
Iosephus Mamertus Gómez Hermosilla (Hispanice José Mamerto Gómez Hermosilla), die 11 Maii anno 1771 Matriti natus et die 31 Martii anno 1837 ibidem mortuus, fuit philologus, diurnarius et interpres Hispanicus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Apud piaristas Tituaciae educatus est, postea Matriti theologiae studebat. Theologiam, linguam Graecam et rhetoricam in collegio Sancti Thomae docebat. Hispania a Napoleone occupata partem eius cepit et affrancizatus (afrancesado, ut Hispanice dicitur), factus est. A Iosepho Bonaparte eques Ordinis Regalis designatus est. Annis a 1814 ad 1820 Francogalliae in exsilio erat. Cum in patriam revertisset, praeter libros aliquot de rebus politicis artis rhetoricae enchiridium composuit[1] et artem grammaticam communem edidit[2]. Iliadis Homeri versionem versibus hendecasyllabis non rimatis anno 1831 edidit, quae interdum Castellana optima habetur. De poetis Hispanicis liber iudiciorum post mortem Iosephi Hermosillae editus est[3].