Jump to content

Iosephus Newton

E Vicipaedia
Wikidata Iosephus Newton
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Octobris 1904; Niterói
Obitus: 11 Novembris 2001; Brasiliopolis
Patria: Brasilia

Iosephus Newton de Almeida Baptista (1904-2001) fuit primus Brasiliopolitanus archiepiscopus.

In urbe Nictheroiensi natus est die 16 Octobris 1904. Episcopus factus, anno 1960 in Archidioecesim Brasiliopolitanam translatus est; ibi mansit usque dum se rectione abdicaret, quod factum est anno 1984.

Interim, inter annos 1963 et 1990 Archiepiscopi Castrensis munere functus est. Mortuus est Brasiliopoli, die 11 Novembris, anno 2001. Eius corpus in crypta ecclesiae cathedralis Brasiliopolitanae sepultum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)