Jump to content

Iosephus Wu

E Vicipaedia
Wikidata Iosephus Wu
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Wu: imago
Iosephus Wu: imago
Nativitas: 31 Octobris 1954; 彰化縣
Patria: Res publica Sinarum

Iosephus Wu, nomine Sinensi 吳釗燮 Wú Zhāoxiè (Dacheng in oppido Formosae natus die 31 Octobris 1954) est politicus rei publicae Sinarum in insula sua nativa constitutae.

Alumnus est Universitatis Nationalis Chengchi Taipeiensis, ubi postea institutum rerum externarum direxit, universitatumque Missouriensis et Civicae Ohiensis. Scientiae politicae eruditus, libertatis insulae Formosae fautor, a die 20 Maii 2004 ad 10 Aprilis 2007 minister fuit a rebus continentalibus, antecessore Tsai Ing-wen. Deinde usque in diem 26 Iulii 2008 legatus iuxta Civitates Foederatas meruit. Recentius a die 20 Maii 2016 secretarius generalis consilii securitatis nationalis, a die 22 Maii 2017 secretarius generalis iuxta praesidem (praeside hoc tempore eadem Tsai Ing-wen), denuo a mense Februarii 2018 minister a rebus externis factus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Wu spectant.
Ministri rerum externarum rei publicae Sinarum (1949–)
Ministri rerum continentalium rei publicae Sinarum

Shih Chi-yang 1991 • Huang Kun-huei 1991 • Vincentius Siew 1994 • Kao Koong-lian 1995 • Chang King-yuh 1996 • Su Chi 1999 • Tsai Ing-wen 2000 • Iosephus Wu 2004 • Chen Ming-tong 2007 • Lai Shin-yuan 2008 • Wang Yu-chi 2012 • Andreas Hsia 2015 • Catharina Chang 2016 • Lin Cheng-yi 2018 • Chen Ming-tong 2018