Ismael Bullialdus
Ismaël Bullialdus (Francogallice Ismaël Boulliau, anno 1605 Loduni natus et anno 1694 Lutetiae mortuus, fuit astronomus, qui lex quadratorum inversorum invenit.
Vita et studia
[recensere | fontem recensere]In familia Hugenotica natus, annis 25 natus catholicus factus est; ab anno 1631 sacerdos. Bibliothecarius regius fuit, anno 1657 legatus in Nederlandiam missus est; ab anno 1689 abbas Abbatiae Sancti Victoris Lutetiensis.
Systema heliocentricum semper sustinebat; Galilaeo condemnato librum suum Philolaum[1] ex officina typographica abstulit et in Nederlandia sine nomine auctioris edidit. In Philolao non solum legem Keplerianam primam confirmaverat, sed etiam causam eius indicavit, nempe vim aliquam, quae secundum legem quadraticam inversam corpora afficit. Newtonus Astronomiam Philolaicam Bullialdi laudabat.
Opera
[recensere | fontem recensere]- De natura lucis (1638)
- Philolaus, sive dissertationis de vero systemate mundi libri IV (1639)
- Expositio rerum mathematicarum ad legendum Platonem utilium (Theonis Smyrnaei versio, 1644)
- Astronomia philolaica (1645)
- De lineis spiralibus (1657)
- Ad astronomos monita duo (1667)
- Opus novum ad arithmeticam infinitorum (1682)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomine Philolai Crotoniensis appellatum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Bullialdo in The Galileo Project
- Bullialdi imago et vita in Caroli Perraultii Les hommes illustres qui ont paru en France pendant ce siècle, 1700, vol. 2, p. 73–74