Iucunda
Appearance

Iucunda, saepissime Mona Lisa appellata, est pictura olearia quam Leonardus Vincius inter annos 1503 et 1506 fecit. Haec imago, a Francisco I rege empta et in castello Ambaciae servata, ad Rem Publicam Francicam hodie pertinet.
Fonte Bleaudi, Lutetiae, et in Castello Versaliensi olim fuit. Post eversionem rerum novarum in Museum Luparense Lutetiae portata, mox autem a Napoleone I in cubiculum eius asportata est. Napoleone in exsilium expulso pictura in illud museum revenit. Anno 1911 clam a Vincentio Peruggia fure Italico sublata est. Quo de furto etiam Apollinaire poeta et Picasso pictor suspecti erant, sed innocentes abierunt. Anno 1913 tandem recuperata, in museum reportata est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sassoon, Donald. 2001. Mona Lisa: The History of the World's Most Famous Painting. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 978-0-00-710614-1.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iucundam spectant. |
![]() |