Iulius Firmicus Maternus
Appearance
Iulius Firmicus Maternus fuit scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi floruit. Syracusanum se ipsum dicit, sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus.
Opera
[recensere | fontem recensere]Duo opera eius exstant :
- octo libri Matheseos circa 335 scripti in quibus de astrologia et genethlialogia disputat secundum doctrinam neoplatonicam. Nondum Christianus erat. Hoc opus senatori Egnatio Lolliano dedicatum est.
- De errore profanarum religionum liber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque Christianismum aemulabantur. Hoc opus imperatoribus Constanti et Constantio II, filiis Constantini Magni, dedicatum est, quos auctor rogabat ut paganos cultus et templa omnino tollere vellent. Dum ritus paganos deridere cupit pretiosum fontem de illis nobis reliquit, in primis eis qui ad religionem Magnae Matris pertinent.
Crater Firmicus in luna ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.
Editiones
[recensere | fontem recensere]Principes
[recensere | fontem recensere]- Mathesis primum ab Aldo Manutio edita est, anno 1499.
- Flacius Illyricus, inventor manuscripti, De errore profanarum religionum primus edidit Argentinae, anno 1562 apud Paulum Machaeropoeum, sumptibus Iohannis Oporini.
Recentiores
[recensere | fontem recensere]- Robertus Turcan (editor), L'erreur des religions païennes Parisiis, Les Belles Lettres, 1982. (Collection des Universités de France), 447 p. [Textus, versio Francogallica et notae.] Recensio critica Altera recensio critica
- Petrus Monat (editor), Mathesis , Parisiis, Les Belles Lettres, 1992-1997, tria volumina, (Collection des Université de France). [Textus, versio Francogallica et notae.] Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Béatrice Bakhouche, "Théorie et pratique chez Firmicus Maternus", in Apis Matina. Studi in onore di Carlo Santini, EUT Edizioni Universita di Trieste, 2016: 70-82.
- Veronika von Büren, "Un lecteur de Firmicus Maternus au XVe siècle, Hermannus de Bure et le manuscrit Montpellier BIUM 180", Scriptorium, 2003: 276-277
- Clarence A. Forbes, "Firmicus Maternus and the Secular Arm", The Classical Journal, 1960: 146-150
- Pierre Monat, "Astrologie et pouvoir : les subtilités de Firmicus Maternus", in Pouvoir, divination et prédestination dans le monde antique, 1999: 133-136
- Ilona Opelt, "Schimpfwörter in der Apologie De errore profanarum religionum des Firmicus Maternus", Glotta, 1974: 114-126
- María Asunción Sánchez Manzano, "Lexicon and style in the works attributed to Firmicus Maternus", Pallas, 2017: 181-189
- Cristiana Sogno, "Astrology, Morality, the Emperor, and the Law in Firmicus Maternus' "Mathesis"", Illinois Classical Studies, 2005: 167-176
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- David McCann: Julius Firmicus Maternus. Portrait of a Roman astrologer (1994)
- Libellus De errore profanarum religionum a Conrato Ziegler anno 1907 apud Teubner editus