Iuscellum omasorum
Appearance
Iuscellum omasorum (Turcice işkembe çorbası, Bulgarice шкембе чорба, Serbice чорба од шкембиҷа, Dacoromanice ciorbă de burtă) est potagium ex omasis aut vervecinis aut bubulis vel vitulinis. In Turcia, Bulgaria, Romania, Serbia infertur. A ferculis civitatum circumiacentium quae sunt patsas Graecorum, paçe plënci vel paçe plëndësi Albanorum, pacalleves Hungarorum Transsylvaniae, haud multo differt; comparationem cum busecca[1] Italorum facere licet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "vituli ... busecchis" macaronice scripsit Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.37
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Maria Kaneva Johnson, The Melting Pot: Balkan food and cookery (Totenais: Prospect Books, 1995) pp. 78-79
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Ciorba de burta ardeleneasca" apud Preparatedevis