Iustus de Blank
Iustus de Blank (natus Roterodami 14 Novembris 1908 - obiit Londinii 1968) fuit episcopus Anglicanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Quamvis Iustus in Batavia natus est, cum adhuc parvulus esset, parentes eius propter negotium eorum Angliam eum duxerunt . In Ecclesia Bataviensi Reformata educatus, ad Ecclesiam Anglicanam attractus est dum studia apud Universitatem Cantabrigiensem sequebatur, ducens eam "navem optimam e qua piscetur". Gravi vulnere in capite afflictus inter Bellum Mundale II frontem deformem exinde habuit. Dioecesi Londiniensi ordinatus est ad diaconatum et presbyteratum, et Vicarius (Presbyter Paroecialis) de Forest Green functus est antequam, anno 1952, Episcopus de Stepney creatus est. Ab 1957 usque 1963 fuit Archiepiscopus Promontoriensis in Africa Meridionali ubi notissimus erat quod magnopere gentium segregationi (Batavense: "Apartheid") adversabatur adeo ut "Scourge of Apartheid" (Flagellum Segregationis) a diariis nuncupatus sit. Ex hoc officio anno 1963 recedens, Londinium rediit ubi anno 1968 mortuus est. [1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ They became Angicans. Mowbray 1959. Ed. Dewi Morgan