Ixion
Ixīōn (Graece Ἰξίων) in mythologia Graeca fuit rex Lapitharum in Thessalia, filius Areos, pater Pirithoi et centaurorum.
Ixion vir improbissimus erat, cum occideret primus necessarium, patrem enim uxoris, cui nomen erat Dia (uxori nec patri). Patre ad domum Ixionis veniente hic illum in caveam pepulit, ubi mortuus est. Nemine Ixioni remittente Iuppiter clemens tamen ei ignovit et in Olympum montem sustulit[1]. Ille ubi adfuit, ipsam Heram, Iovis uxorem, comprimere conatus est. Quo animadverso Iuppiter Ixionem in tartarum misit, ubi ei poenas magnas luendas dedit: Nam supplicio in rotam ardentem fixus est, quae volvitur in aeternum. Ibi ei supplici semper dicendum est sibi fuisse gratias agendas Iovi, qui eum salvasset.
E nube quam Iunonem esse credebat centauros genuisse dicebatur Ixion[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aeschylus, Eumenides 441 et 718.
- ↑ Plutarchus, Agis I.1
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hyginus mythographus Fabulae 14,33,62.
- Sophocles, Philoctetes 676-9
- Vergilius, libro sexto Aeneidis : 601
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |