Journey into Space
Appearance
Journey into Space (scil. Latine Iter ad Stellas aut ad Caelum) fuit opus radiophonicum Britannicum in sermone Anglico, ab BBC Radio emissum primo inter annos 1953 et 1956. Programma scriptum est ab Carolo Chilton (1917-2013). Hodie episodia emituntur ab BBC Radio 4.
Sunt series tres in opere, in quibus narrantur expeditiones Consortiatarum Nationum ad Lunam et Martem. Etiamsi scriptae sunt historiae in decennio post 1950, sunt res inter 1965 et 1973 gestae.
- Journey to the Moon (L: Iter ad Lunam), emissa anno 1953. Narrat de primo traiectu ad Lunam anno 1965, et de periculis ab astronautis inventis. Seriei casetophona originalia deleta sunt, et tunc anno 1958 recreatur sub nomine Operation Luna (L: Missio Lunaris).
- The Red Planet (L: Planeta rufus), emissa anno 1954. Narrat de itinere et exploratione planetae Martis anno 1971.
- The World in Peril (L: Mundus in Periculo), emissa anno 1955, in qua Martiani in navibus volantibus Tellurem invadunt anno 1973.
Personae
[recensere | fontem recensere]Journey into Space habet personas quattuor principales:
- Capitaneus Andreas Morgan ('Jet' nuncupatus), dux expeditionum, actus ab Andrea Faulds histrione Anglico.
- Medicus astronauta, Doctor Daniel Matthews, actus ab Guidone Kingsley histrione Americano.
- Ingeniarius Stephanus Mitchell, actus ab Bruce Beeby et Donaldo Sharp.
- Peritus radiophonicus Lemuel Barnett, actus ab Alfredo Bass et Davide Kossof.