Kaeso Duilius Longus
Appearance
Kaeso Duilius Longus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filius eius aut nepos Gaius Duilius K.f. Longus, tribunus militum consulari potestate anni 399 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Duilius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum aliis collegis contra Aequos apud Algidum montem pugnavit et victus est[2]. Anno 449 cum ceteris decemviris magistratu se abdicavit[3].
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
- ↑ op. cit. III 35,11; 41 seqq.
- ↑ op. cit. III 54,6