Kineschma
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 57°27′0″N 42°9′0″E
Numerus incolarum: 77 694
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Locus: 57°27′0″N 42°9′0″E
Numerus incolarum: 77 694
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Praefectus: Q4444679
Procuratio superior: Kineshma Urban Okrug
Procuratio superior: Kineshma Urban Okrug
Geographia
Superficies: 50 chiliometrum quadratum
Kineschma[1] (Russice Кинешма) urbs est regionis Analeptrianae Russiae. In ripa Volgae fluminis stat. Incolas 83 871 habuit anno 2017.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1429 Kineschma primo memorata est, cum Tatari eam devastaverunt. Sloboda piscatorum parva erat, sed crescebat. Anno 1615 ab Alexandro Lisowski et Polonis oppugnata est et incolae, qui in ecclesiam fugerant, cum ea incensi sunt. Ab anno 1616 Kineschma caput circuli erat. Anno 1744 ecclesia cathedralis lapidea constructa est (nam praeter eam Kineschma omnis lignea fuit). Anno 1777 Kineschma in numerum urbium inclusa est. Fabricis textilibus, sicut et Analeptria prope sita, Kineschma nota erat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Schedae ad Herbarium florae URSS..., Petropoli 1962, pp. 25,239, 150.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Kineschmam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 57°27′0″N 42°9′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |