Knickerbockers
Appearance
Knickerbockers, sive brevius knickers vocata sunt genus bracarum decurtatarum quae supra genua nodo alligantur. Tale vestimentum fuit praecipue in usu in primis tricesimis annis saeculi vicesimi apud Occidentales. Tam viri quam feminae eis utebantur.
Temporibus nostris, quamvis rarius induantur, tamen adhuc non desunt qui eis utuntur, ut sportivi, exploratores, archaeologi aut id genus homines qui distingui malunt a communi.
Origo verbi invenitur in fabella Milesia scriptoris Vasingtonii Irving The history of New York quia in hoc libro heros quidam qui tali ratione sese vestiebat nomen habebat Diedrich Knickerbocker.