Kraiburg ad Aenum
Chrayburga[1] ad Aenum vel Kraiburg ad Aenum (Theodisce Kraiburg am Inn) est forum et commune in circulo Bavarico Mühldorf ad Aenum ac sedes societatis administrationis Chrayburgae ad Aenum.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Chrayburga commune ex 54 vicis constat. Vicinum commune est septentrionale Waldkraiburg, orientalia Polling et Oberneukirchen, meridiana Taufkirchen et Unterreit, occidentale Jettenbach.
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Moles aetatis glacialis et lapides a flumine Aeno depositi apud Chrayburgam formaverunt. Inventa praestant fines ab aetate aerea (1800 a. C. n.) frequentatos esse. Sed Chrayburga palam factum est amplo opere tessellato Romano, quod in thesauro archaeologico publico Monaci videri potest. Suspicio est teloneum ibi commeatum inter provincias Romanas Raetiam et Noricum inspexisse.
Nomen Chrayburgae primum anno 772 per litteras commemoratum est.
Res publica
[recensere | fontem recensere]Post electiones annis 2014 et 2020 consilium municipale ita componebat:
factio | CSU | SPD | Virides | UWG | tote |
---|---|---|---|---|---|
sedes 2020 | 7 | 2 | 2 | 5 | 16 |
sedes 2014 | 8 | 2 | 1 | 5 | 16 |
Petra Jackl (CSU) est ex 1 Maii 2020 civium princeps Chrayburgae.
Pristini civium principes:
|
Res visendae
[recensere | fontem recensere]- forum et ecclesia parochialis Sancti Bartholomaei
- collis castelli cum prospectu vallis Aeni
- ecclesia succursalis Sancti Maximiliani in vico Sancti Maximiliani
- ecclesia succursalis Sancti Aegidii in vico Kolbing
- regia Guttenburgi
- museum patriae in horreo salis historico
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 48°11′0″N 12°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "09183124" apud Statistik-Portal |
- https://de.wikipedia.org/wiki/Kraiburg_am_Inn
- https://web.archive.org/web/20210716133949/https://kraiburg.lra-mue.de/
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Benedict, Friedrich, Orbis latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A - D, Braunschweig 1972, S. 511.