Jump to content

Curtius Gödel

E Vicipaedia
(Redirectum de Kurt Gödel)
Gödel anno 1925.

Curtius Fridericus Gödel (19061978) fuit mathematicus et logicae studiosus Austriacus, qui theoremata Gödeliana de imperfectione proposuit.

Gödel Brunae die 28 Aprilis 1906 natus est, in urbe quae tum ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebat, et hodie in dicione Rei publicae Bohemicae est. Cum autem Adolphus Hitler anno 1938 Austriam cum Germania Nazista contribuit, Gödel exsul in Americam iit. Ibi Principitoniae in Nova Caesarea socius Alberti Einstein fuit, diuque in Insituto Studiorum Proferendorum mathematicam logicamque laboravit. Mortuus est die 14 Ianuarii 1978 Principitoniae.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtium Gödel spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!