Kyauktada
Appearance
Kyauktada est oppidum ficticium Birmaniae et locus mythistoriae Burmese Days ("Dies Birmani") a Georgio Orwell scriptum anno 1934.
Ut terminus ferriviae in media valle Eiavadis, itinere unius dies a Mandale adverso flumine, medio in populo Birmanorum, Kyauktada debet esse oppidum historicum Catha. Ibi Georgius Orwell fuit praefectus securitatis circa annum 1925; ab hoc oppido ille, sicut persona John Flory mythistoriae, otiosus frequentabat meretrices urbis Mandale.[1]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Georgius Orwell, "When I was young and had no sense".
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Emma Larkin, Finding George Orwell in Burma.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/0/01/Bullet_blue.png)